ARTICLE X OF THE TREATY OF UTRECHT
13 JULY 1713 |
Rex Catholicus pro se, Haeredibus, & successoribus suis, hisce
cedit Coronae Magnae Britanniae plenam, integramque Proprietatem
Urbis & Arcis Gibraltar nuncupatae, una cum Portu, Munitionibus,
Fortalitiisque eodem pertinentibus, dictamque Proprietatem habendam,
fruendamque dat absolute, cum Jure omnimodo in perpetuum, sine ulla
exceptione, vel impedimento quolibetcunque. Quo vero Abusus,
Fraudesque in Mercimoniis quibuscunque importandis, evitentur, vult
Rex Catholicus, atque intelligendum censet, ut Proprietas
supranominata Magnae Britanniae cedatur, sine Jurisdictione quapiam
Territoriali, & absque Communicatione aliqua aperta cum Regione
circumvicina Terram versus. Quandoquidem vero Communicatio cum Ora
Hispanica maritimo Itinere omni tempore nec tuta, neque aperta esse
possit, eoque fiat, ut Milites Praesidiarii, aliique Incolae dictae
Urbis Gibraltaricae in summas adducantur angustias; Cumque Regis
Catholici mens solummodo sit, ut fraudulentae Mercium Importationes,
ut praedictum est, Communicatione Terrestri impediantur, provisum
igitur est, ut Commeatum, resque necessarias in usum Copiarum
Praesidiarium, Incolarum, Naviumque in Portu stantium pecunia
numerata in Ditione Hispanica circumvicina, iis in casibus emere
liceat. Sin vero deprehendantur Mercimonia per Gibraltariam, vel
permutationis ad victum conquirendum, vel alio quocunque nomine
advecta, eadem Fisco addicentur, & querimonia ea de re habita, illi
qui contra Foederis hujusce fidem commiserint, severe punientur.
Majestas autem Sua Britannica, rogatu Regis Catholici, consentit,
convenitque, ut nec Judaeis, neque Mauris, facultas concedatur in
dicta Urbe Gibraltarica, sub quocunque praetextu commorandi, aut
Domicilia habendi; utque nullum Perfugium, neque receptaculum pateat
Maurorum Navibus bellicis quibuscunque in Portu dictae Urbis, quo
Communicatio ab Hispania ad Septam civitatem impediatur, aut Orae
Hispaniae Maurorum excursionibus infestae reddantur. Cum vero
Amicitiae Tractatus, & Commerciorum Libertas ac frequentia
intercedant inter Britannos, Ditionesque quasdam in ora Africana
sitas, intelligendum semper est, quod Mauris, eorumque Navigiis,
Mercaturae solum exercendae gratia, Introitus in Portum
Gibraltaricum a Subditis Britannicis denegari nequit. Promittit
insuper Majestas Sua Regina Magnae Britanniae, ut Incolis praefatae
Urbis Romano-Catholicis, Religionis suae liber usus indulgeatur.
Quod si vero Coronae Magnae Britanniae commodum olim visum fuerit,
donare, vendere, aut quoquo modo ab se alienare dictae Urbis
Gibraltiricae proprietatem, conventum hisce concordatumque est, ut
prima ante alios ejus redimendae optio Coronae Hispanicae semper deferatur.
Note: This version of Article X is not definitive as it has not been checked against the written original version held by the FCO. It is
presented as a historical curiosity and to show an original text on
which the Spanish and British versions are based to reference where they differ
slightly in their interpretation. The treaty was settled in Spring 1713 and
signed by
|